CORNU Aureum

CORNU Aureum
I.
CORNU Aureum
Daniae Regis Sereniss. scriptis Olai Wormii Antiquitatum Septentrionalium vindicis clarriss. celebre est. Regnante enim in Dania Christianô IV. A. C. 1639. puella Dana Christiana Svenonis filia, in Ripensi Cimbriae Dioecesi, Cornu Aureum in itinere casu invenit. Constat illud ex duplici lamina, quarum interior solida est et integra, laevis utreque supersicie, exterior vero non continua est, uti prior, sed ex undecim conflata contiguis quasi latis annulis, suis internodiis distinctis, qui tamen omnes eiusdem nec sunt latitudinis, nec crassitiei: Conflatum est ex obryzo purissimo, rotundum et incurvum, pronâ parte duos pedes Romanos et quinque pollices longitudine aequat, supinâ parte pedes duos et unum pollicum. Linea recta ab una extremitate transversim ad aliam ducta, pedem unum continet et pollices novem. Orificium maius, ex quo bibitur, in circumferentia, pedem unum implet, in diametro pollices quatuor. minus orificium in ambitu quatuor pollices, in diametro pollicum unum cum semisse. Totum Cornu tam capex est, ut liquoris duos sextarios cum semisse capiat. Pendit uncias 99. et drachmas duas, absque globo cochleato octangulo noviter addito, qui Christiani IV. nomine insignis est. Continentur autem emblemata Circulis illins septem varia. Et quidem in primo, Homo nudus manibus pedibusque expansis, constitutus est inter serpentes duos. Item Bestia conlpicitur humanô capite, cui utrinque assidet homo manibus in caelum porrectis. Ibidem avis sculpta elt piscem rostrô petens. In secundo, honesta corporis exercitia Eques exhibet, cum homine utraque manu gladios ventilante, et alio adhuc, qui arcu et sagittis instructus feram petit. Ibidem, Vir grandaevus, barbatus et Sacerdotali habitu cornu mulsô repletum habens. In tertil Circuli initio, homo est alium mactans, et crebris vulneribus afficiens, ut vult Wormius: vel mulier venefica, ex capitis necati extis vaticinans, ut Licerus. Item Centaurus, et duo homines, quorum uni lupina, alteri canina facies: ille gladiô falcatô, hic securi armatus. Quô emblemate attocitas bellorum indigitari videtur. Pacis vero commoda quarti circuli caelatura adumbrat, per pastorem armenta pascentem. In qumto Circulo, homo visitur in belluinam formam redactus, astantibus serpentibus. In sexto, caput grande oculis destitutum, quasi aures quasdam praegrandes habens et inferius duas divaricationes inter bestias duas constitutem. Adsunt preater lilium, quinquies terna puncta et duplicis crucis figura; unde colligit Licetus, sub Haraldo Rege, Cornu hoc factum esse. Tum namque Christo Dania nomen dedit. In septimo ultimoque circulo, duo sunt mortuorum ossae et ab utriusque medio dependens vexillum quadratum geminum. Ibidem 9. corda punctulis notata. Quae hieroglyphica pluribus explicat Wormius laudatus in Monument. Danic. ut et Fortun. Licetus, Commentar. de Annulis Antiqq. c. 36. Qualem usum olim praestiterit, tubae vel litui in belli, an buccinae in sacris, an vasis in Regum inunctionibus, an poculi in festivis conviviis, incertum: hodie
----- dicatus Bromio cyathus
Regis ad mensas exhilarandas
Omine faustô
Translatur est,
Iac. Pighettus ICtus Venetus, apud Thom. Bartholinum in Append. Schedii de Armillis veter. edit. Amstelod. A. C. 1676. ubi et effigiem habes.
II.
CORNU Aureum
seu Cornu aurei promontor. Vide supra in voce Ceras.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CORNU — proprie de quadrupedibus. Plin. l. 11. c. 37. Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum et serpentum variis data sunt modis: sed quae iure cornua intelligantur, quadrupedum generi tantum Nec alibi maior naturae lascivia lusit animalium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POCULUM — I. POCULUM primo vola fuit, quod Diogenes non erubuit didicisse, a quodam, quem cavâ manu exceptam auqam oriadmovere vidit, abiectô hinc vasculo suô potoriô, tamquam supellectile non necessariâ, eius simplicitatem in posterum imitaturus. Verum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PELAMIS — piscis e thynnorum genere. Plin. l. 9. c. 15. Thynni mares sub ventre non habent pinnam. Intrant e magno mari Pontum vernô tempore gregatim, nec alibi fetificant. Cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes in mare autumno comitantur. Limosae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAXA — I. SAXA apud Godefridum Viterb. Part. 15. p. 363. Ipse brevis gladius apud illos Saxa vocatur, Unde sibi Saxo nomen peperisse notatur, cultellus est, Saxonice Saax et Sabs: semispathium, in Glossat. Lat. Theotisco. Cuiusmodi cultellis longis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Classical albedo features on Mars — Mars, as seen through a small telescope, showing the patterns of colour known as albedo features. The classical albedo features of Mars are the light and dark features that can be seen on the planet Mars through an Earth based telescope. Before… …   Wikipedia

  • CHRYSEON Ceras — apud Solin. c. 10. Veniamus ad promontorium Chryseon ceras Byzantiô oppidô nobile: et ex illo Marcianum, illic promontorium Chryseon Ceras, Byzentiô oppidô celebratum.. Plinio itidem modo Chryseon Ceras, modo Aureum Cornu Latine appellatur, l. 9 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CERAS — apud Solin. c. 10. Veniamus ad promontorium Ceras Chryseon Byzantiô oppidô nobilc, Plino, l. 9. c. 15. Aureum cornu.> promontor. est, in quo Byzantium, cui a sinu circa Byzantium id nominis haesit. Hic enim proprie Κέρας dictus est, quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Malaienblume — Phalaenopsis Phalaenopsis parishii Systematik Ordnung: Spargelartige (Asparagales) …   Deutsch Wikipedia

  • TAURUS — I. TAURUS Caesaris Augusti praefectus, totam pene Siciliam, ferrô perterritam, in fidem recepit. 44. legiones sub unius tunc imperio Augusti erant. Hinc milites, multitudine ferociores, quosdam pro ambiendis agris tumultus excitaverunt, sed… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RUPERTUS — I. RUPERTUS Abbas Tuitiensis, scientiâ et pietate celebris, Obiit A. C. 1135. scripsit libros 42. de Trinitate, Commentarios, tractatus Theologicos, et aliquot Sanctorum vitas. quae omnia duob. voluminibus prodierunt, Coloniae, Lovanii et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”